Sabato 11 marzo 2000
pistone@mclink.it
strenua nos exercet inertia
Hor.
|
XXXV. - AD I. B. GEORGINIUM
Quae pueri, ranis circum resonantibus, olim
audierunt, audi tu quoque, care senex.
Est puer in nobis... qui nulli visus et idem
|
| 715 |
cuncta videns tibi inest, audiat ista puer.
a. d. XIII Kal. Quintiles 1902.
XXXVI. - AD EUNDEM
Vates atque idem cultor venerande rosarum,
qua potes arte, rubus fac ferat iste rosam.
XXXVII. - AD I. I. HARTMAN
Hartman, non vinci, magis est vicisse pudori
cum victor victi carmina saepe lego.
Pisis, a. d. XIII Kal. Iunias.
|
|
XXXVIII. - AD GASPAREM FINALIUM
|
| 720 |
Te Graecina rogat tam tristes passa dolores
ut mittas tot post saecula lacrimulam...
XXXIX. - AD TANCREDUM MAIOLIUM
Tancredus legat hoc, oro, quodcumque libelli est:
ornabit chartas lacrima forte meas.
XL. - AD ALOISIUM PIETROBONO
Tu versus latios, ego picentina, sodalis,
|
| 725 |
pocula. Quid censes? dulcius ipse bibes?
XLI. - AD ALOISIUM SICILIANI
Tot mihi caseolos quot sunt haec carmina mittas,
atque a me cedet gratia magna tibi.
XLII. - AD CLEMENTILLAM MARCOVIGIAM
Clementilla, tibi flores, bellaria, vellem
dulcia natali mittere dona tuo.
|
| 730 |
Heu mihi! sed flores absunt, bellaria desunt.
Accipe quod possum mittere: dulcius est.
|
|
XLIII. - AD EANDEM
Hoc amplexa dic dic, Clementilla, parentes:
Heu! ne sit dulcis causa doloris amor.
a. d. IX Kal. Decembreis.
XLIV. - AD FR. X. REUSSUM
Te rus Albanum cupiebam visere. Vidi
|
| 735 |
et cupio, Reusso vate, videre magis.
|
XLV. - AD PEREGRINUM PUCCINELLIUM SACERDOTEM
|
Siste pedem, peregrine, pio nunc vescere pane.
Mox laeto repetes corde refectus iter.
IX Kal. Octobres MCMVI.
|
|
XLVI.- AUGUSTO MURRIO SERVATORI
Alterius mira voveo patris arte renata:
esto tic aliis altera vita, pater.
|
XLVII. - IN NUPTIIS CARDUCCIAE ET GNACCARINI
|
ad Iulium
|
| 740 |
Felix cui Daphneque favet simul ipseque Phoebus,
cui Roma concors auspice ridet Amor.
|
XLVIII. - IN NUPTIIS ZANICHELLIAE ET PANTANELLI
|
ad Caesarem Zanichellium
|
| Ne dic « Nata, vale ». Iam dic « Salvete, nepotes »,
quos ut avo monstret mox reditura fugit.
XLIX. - AD IOSEPHILLAM RAVA
Anulus est medius pulcrae tuus iste catellae.
I, virgo: gentes aurea iunge duas.
XVIII KaL Febr. MCMXI.
|
|