TESTI ORIGINALI


Renzo Grandi, I monumenti dei dottori e la scultura a Bologna (1267-1348), Comune di Bologna, Istituto per la storia di Bologna, 1982


college.gif (4472 byte)

[NOTA 2] Alloquiturque simul perquirens multa benigne. /Querit enim quibus urbe modis habeatur in ista / Cur magis hec placeat quam quelibet altera tellus / An cives aliqua sint illis parte molesti, / An teneant promissa dolo firmata remoto, / Si caros habeant, si servent hospita iura. / Doctor ad hec doctus respondens ordine quidam / Discentum mores recitat vitamque beatam: / Nos -sit- hanc terram colimus, rex magne, refertam / rebus ad utendum, multumque legentibus aptam. / Confluit hic variis lectum de partibus orbis / discere turba volens; auri argentique talenta / huc ferimus dites, nummosque, pallia, vestes. / Urbe domos media nobis conducimus aptas,/ resque emimus iusto precio, quibus utimur omnes, / preter aquas, usus quarum communis habetur. Nocte, die, studiis intenta mente vacamus. / Tempore quo sumus hic, dulcis labor iste videtur. / In multis, fateor, cives nos urbis honorant, / Qui tamen hac una sunt re quandoque molesti,/ Cum cogunt aliquem quod non acceperit ipse/ Solvere, tollentes propter non debita pignus;/ Namque datum nostris vicini aes alienum / A nobis repetunt, qui nullo iure tenemur/ Unde, pater, petimus, perversum corrige morem, / Lege tua liceat tutos hic esse legentes. / Tunc rex, principibus consultis ordine cunctis,/ Legem promulgat que sit tutela legentum,/ Scilicet ut nemo studium exercere volentes / Impediat stantes nec euntes nec redeuntes.

[NOTA 3] Habita super hoc diligenti episcoporum, abbatum, ducum et omnium iudicum et procerum sacri palacii nostri examinatione, omnibus qui causa studiorum peregrinantur scolaribus, et maxime divinarum atque sacrarum legum professoribus hoc nostre pietatis beneficium indulgemus, ut ad loca, in quibus literarum exercentur studia, tam ipsi quam eorum nuntii veniant et habitent in eis securi. Dignum namque existimamus, ut, cum bona facientes nostram laudem atque protectionem mereantur, omnes eos, quorum scientia mundus illuminatur, ad abediendum deo et nobis, mintris eius, vita subiectorum informatur, quadam speciali dilectione ab omni iniuria defendamus. Quis eorum non misereatur, amore scientie facti exules; de divitibus pauperes semetipsos exinaniunt, vitam suam omnibus periculis exponunt, et a vilissimis sepe hominibus, - quod graviter ferendum est - corporales iniurias sine causa perferunt? Hac igitur generali lege et in eternum valitura decrevimus, ut nullus de cetero tam audax inveniatur, qui aliquam scolaribus iniuriam inferre presumat, nec ob alterius eiusdem provincie debitum, quod aliquando ex consuetudine factum audivimus, aliquod damnum eis inferat. Scituris huius sacre legis temeratoribus et illius temporis si hoc vindicare neglexerint locorum rectoribus, restitutionem rerum ablaturum ad omnibus exigendam in quadruplum, notaque infamie ipso iure irrogata, dignitate sua careant in perpetuum. Verum tamen, si eis litem super aliquo negotio quispiam movere voluerit, huius rei optione data scolaribus, eos coram domino aut magistro suo vel ipsius civitatis episcopo, quibus in hoc iurisdictionem dedimus, conveniat. Qui vero ad alium iudicem eos trahere temptaverit, causa; etiam si iustissima fuerit, pro tali conamine cadat. Hanc autem legem inter imperiales constitutiones sub titulo "ne filius pro patre etc." inseri iussimus. Gesta Federici I in Lombardia, in Monumenta Germaniae historica, a cura di O. Holder-Egger, Hannover 1892.